- HYPSISTARII
- HYPSISTARIIHaeretici Sec. 4. Iudaismum cum Paganismo, miscentes: adorabant ignem cum his, Sabbathum et abstinentiam ciborum observabant cum illis. Greg. Nazianzen. Orat. de fun. Patris.Graece Υ῾ψιςτάριοι, quod Υ῞ψιςτον, i. e. Supremum, adorarent, patrem tamen eum esle inficiati. Iis non multum dissimiles Euphemitae seu Maslaliani, apud Epiphan. Haer. 80. Vide Cl. Suicer. Thes. Eccl. in voce Υ῞ψιςτος.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.